- JUTIA
- JUTIAvulgo Iutland, alias Cimbrica Chersonesus, quia a Cimbris primum habitata, quibus postea Iuti successêre, regio ampla Daniae regni, et in modum penins. extensa a Mer. in Sept.et tantum continenti iuncta versus Austr. ubi terminatur a Germania. Ab Occ. habet mare Germanicum, et ad Bor. ac Ortum sinum Codanum s. mare Balthicum. Dividitur in Sept. et Mer. Septentrionalis Iutia, vulgo Nort-Iutland dicta, dividitur in quatuor partes s. Dioeceses, nempe in Ripensem, Arhusiensem, Alburgensem, et Viburgensem, ubi sunt urbes cognomines. Iutia Meridionalis Sud-Iutland, quae aliter dicitur Ducatus Sleswicentis, dividitur in septem partes. Sed pars eius Mer. subest dominio Ducum Sleswicensium e fam. Regum Daniae. Ibi urbes praecipuae Slesvicum, Flensburgum, Haderslebia, et Aperroa. Pop. Iuti, sub Christierno II. cum ad Comitia Arhusiae instituta vocarentur, consternati Suecicâ lanienâ, similemqueve veriti, Viburgi congregatione factâ, per Magnum Munckium literas Regi renuntiationis misêrunt, Sec. Praet. Quiin Seelandia rebus suis firmatis, cum patruum electum audiret, cum gazâ, chartis literisque in Belgium se recepit. Phil. Iac. Spener. Syll. Chronol Hist. Vode Golnizium Descr. Iutiae, ut et in voce Iutae.Iutiae urbes.Alburgum, Alborch. Appenroa, Appenrade. Arhusia, Arhusen. Coldia, Koldingen. Flensburgum, Flensborg. Fridericopolis, Friderikstadt. Haderslebia, Hadersleben. Husumum, Husum. Ripa, Ripen. Slesvicum, Sleswick. Tondera, Tonderen. Toninga, Tonning. Viburgum, Wiborch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.